- ANAXIMANDER
- I.ANAXIMANDERAnaximandri fil. Milesius iunior, temporibus Artaxerxis Mnemonis. Συμβόλαν Πυθαγορειων ἐξήγησν scripsit, teste Suidâ in Αναξιμ. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 6. Augustin. l. de Div. Dei 8. c. 2. Plut. Plac. Phil. Plin. l. 2. c. 8. et l. 7. c. 56. Strabon. l. 1.II.ANAXIMANDERMilesius Philosophus, Thaletis sodalis, auditor, ac successor; Claruit tempore Servii Tulli Romanor. Regis. Primus terrae, marisque circuitus descripsit, et sphaeram construxit. Cylindri formae terram esse asleruit, tantae profunditatis, ut ad altitudinem profunditas tertia inveniatur. Is infinitatem rerum posuit, quâ omnia nascerentur. Cicer. Acad. Qu. l. 4. c. 37. Horologium et Gnomonem invenit, primus etiam Geographicam tabulam edidit, Strabo ex Eratosthene. Opinatus est, nativos fuisse Deos, longis intervallis orientes, occidentesque. Idem ex aqua, terraque calefactis homines exortos esse putavit. Denique Lacedaemoniis fertur praedixisse, ut urbem ac tecta custodirent, quod instaret terrae motus; actunc urbs eorum tota corruit, et Taygeti montis magna pars ad formam puppis eminens abrupta, cladem insuper eam ruinâ oppressit. Plin. l. 2. c. 79. Dieg. Laert. l. 2. c. 1. etc. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.